logo

Menu

Nuntii novi de certaminibus pedifollicis, quae in Russia fiunt

 

25.06.2018

Kroos lusor miserrimus, sed denique victor triumphalis

Paucis horis ante diem Solis memorabilia in urbe Sotchi facta sunt. Secundo certamine Germanico homines gregi Leonis claris viris completo faventes perniciem ei instare diu sentiebant, sed denique ictu magico, quem nemo melius conficere poterat, Kroos, caput et mens Germanorum, effecit, ut omnes studiosi Germanici triumphum agerent. Mirum erat propterea, quod idem vir prima certaminis parte errorem maximum fecerat paulumque temporis animo defecerat.

Eminebat inter ceteros lusores Marcus Reus optime pugnans primum ictum perfecit, alterum paravit. Heros tragicus erat Sebastian Rudius, cuius nares in proelio tam crudeliter fractae sunt, ut flumen sanguinis vix finiri posset. Multos Germanos, qui leges iusti certaminis probant, hodie pudet duos legatos GERMANICI FOEDERIS PEDIFOLLICI sine ulla sapientia bonos eorum certaminum mores neglexisse.

Victoria reportata grex Germanicus suis viribus certamen sedecim optimorum gregum consequi potest. Proximi adversarii Germanorum sunt lusores in Corea meridiana nati.

 

 

22.06.2018

Argentina maestissima

Heri omnes, qui gregi Argentino favent, magna maestitia affecti sunt. Nam lusores Argentini, quorum ars pedifollica summa omnino creditur, cladem gravissimam acceperunt. Grex Croaticus, qui etiam viris summi ingenii artisque plenus est, illos tribus ictibus devicit et terrae gentique latino-americanae miseriam iniecit. Certamen maximum spectans etiam Maradonna, pristinus Argentinus heros pedifollicus, lacrimas retinere non poterat. Cum spes certamina sedecim optimorum gregum consequendi apud Argentinos nunc deminuta sit, apud Croatios magna est laetitia victoriae et triumphi. In aliis eminens victor et dux erat Luca Modric, in aliis maxime miserabilis ille Lionel Messi, quem e nonnullis annis optimum lusorem esse inter omnes constat.

His diebus in Germania multa milia hominum gregi Leonis faventium illud certamen, quod de eventu aut exitu decernet, exspectant. Lusores Germanici a Recentiore ducti cum viris fortibus, quibus est patria ad septentriones spectans nominataque Schweden, certabunt.

Cookies erleichtern die Bereitstellung unserer Dienste. Mit der Nutzung unserer Dienste erklären Sie sich damit einverstanden, dass wir Cookies verwenden.
Ok