logo

Menu

Angliae lusores fortissimi somnium Germanorum delent

 

Somnium Leonis et Germanorum ad finem perductum est - in templo pedifollico Britannici capitis Wembley nominato imprimis duo viri clarissimi gregem Germanicum devicerunt: Sterling et Kane; ita interiit Germanica spes regnum Europae pedifollicum occupandi: Nam utrique offensori contigit optima arte pilam bis in portam a Recentiore defensam vi mittere. Germanici autem offensores - cum Werner tum Pistor - optima opportunitate ianitorem Anglicum vincendi uti non potuerunt. Magno certamine exeunte animi viresque gregem Germanicum defecerunt. Postremo - clade accepta - Germanici lusores infelices in terram ceciderunt.

Omnes Germani suo gregi faventes hac clade maxima tristissimaque vexati sunt. Hic dies videtur ultima pars temporis, in quo Leo, Germanicus rector exercitationum clarus, gregi optimorum lusorum imperabat. Mox novus rector Sarci appellatus illud munus suscipiet.   

MAb 29.06.2021

 


 

Grex Germanicus diu in summo discrimine rerum, sed FORTUNA lusoribus Germanicis adfuit

Leonis viri Europae certamen pedifollicum sedecim optimorum gregum consecuti sunt, sed denique FORTUNA illis adfuit.

Superiore nocte Monacum erat locus memorabilis certaminis: A multis expertis pedifollicis non recte aestimati Hungarii multa milia Germanorum faventium commoverunt, ut spem victoriae paene amitterent, cum illis contingeret bis pilam in portam Germanicam a Recentiore custoditam ponere. Nam iuvenibus Germanicis difficillimum erat et portam Recentioris bene defendere et portam alienam sic oppugnare, ut adversariis certi ictus Germanici timendi essent. Etiam complures lusores - in primis FlosLactís - onus negotii ferre non posse visi sunt, nam saepe et sine ulla ratione pilam in partem falsam mittebant. Ita FORTUNA ipsa postremo certamen decrevit: Leo Goretzka, vir fortis et sero in pugnam missus, omnes Germanos maxima acerbitate liberavit, cum magna in turba pilam bona arte diligentiaque in portam Hungariorum pepulit. Postremo uterque grex portam alienam bis icit. Tamen adversarii Germanorum tristissimi arenam reliquerunt, nam se victos esse sentiebant.

Germanici lusores FORTUNAM sibi adfuisse seque magno onere esse liberatos concedebant, sed uno tempore confirmabant sibi magnam spem esse in proxima pugna Angliorum multo maiorem virtutem demonstrare et victoriam reportare posse.

Leer, 24.06.2021 MAb

 


 

Prima pars Euopaei certaminis pedifollici in discrimen adducitur

Eo tempore multi cives singularum civitatum Europaearum post victoriam triumphum agunt aut etiam dolent, cum eorum greges cladem non exspectatam accipiunt.

Inter eos sunt etiam greges Angliae Hispaniaeque, qui omnibus faventibus maiorem spem eripuerunt, nam nuper adversarii devinci non poterant - adversarii nec e Caledonia nec e Polonia.

Italiae autem lusores fortissime bis se gesserunt petitionemque principatus pedifollici confirmaverunt.

At grex Germanicus compluribus diebus ante a Gallis misere superatus heri multos vituperantes impulit, ut orationem laudis magnae plenam de ratione usuque ludendi ac pugnandi haberent. Nam in pugna Lusitanorum lusores Leonis magnam virtutem prudentiamque ostendebant et quater pilam in portam alienam posuerunt, cum Lusitani Ronaldone duce Germanicam portam bis icerent. Illo vespero erat heros gregis Germanici Anseres, qui nuper paucis notus fuerat, sed gloriam omnium maximam singulari modo consecutus est. Praeterea Leo laudatus est, quod forti animo constituerat eosdem lusores fortes in eam pugnam mittere atque antea.

Die Mercurii iuvenes Germanici cum Hungariis de victoria principatuque certabunt. Post diem hesternum plurimi homines Germaniae magna spe completi sunt.

Leer, 20.06.2021 MAb

 


 

Europae certamen pedifollicum in urbibus clarissimis fit

A nonnullis diebus greges optimi continentis Europa nominati inter se certant de principatu pedifollico. Magnum certamen in nonnullis urbibus variarum terrarum fit.

Nobiles lusores Italiae Angliaeque adversarios Pontum et Illyricum patrium dicentes sine ullo periculo superaverunt, sed illis Hispanis maxime laudatis minime placuit in pugna Gothorum victoriam non reportare.

Heri Germani atque Galli in arena Monaci sita proelium maximum commiserunt. Leo, Germanicus rector exercitationum corporalium, undecim lusores fortissimos eo misit ad ulciscendam magnam cladem in Russia acceptam, sed ea nocte fortuna fortibus non adfuit: Germani quidem magna cum virtute pugnaverunt, sed Galli a lusoribus Pogba Kanteque ducti suam portam sine ullo vitio defenderunt viceruntque Germanos, quorum defensor Bombi appellatus intra primam pugnam pilam - mehercule - sine ullo consilio praeter Recentiorem ianitorem in portam Germanicam vertit. Tamen Germani non desperabant, sed iterum atque iterum in praesidium portae defendendae frustra incurrebant.

Post pugnam et Germanici lusores et Leo se calamitate magna valde dolere una voce dicebant, sed etiam affirmabant se nunc paratissimos esse ad Lusitaniae gregem devincendum - ab illo viro Ronaldo ductum.

 

(16.06.2021 MAb)