• Lampe Altbau
  • Eingang Altbau
  • Pavillon
Featured

LK-Lateinprojekt "Wir übersetzen deutsche Popsongs ins Lateinische"

 

Der Latein-Leistungskurs von Herrn Müller-Abbass hat bekannte Songtexte ins Lateinische übersetzt.

 

 

Sine Spiritu – Helena Piscator

 

Per vias et societates huius urbis imus,

nobis est nox, quae nobis facta est,

oho, oho!

Oculos claudo, aperio mentem,

osculi in cutem, qui imagines amoris sunt,

oho, oho!

 

Quidquid inter nos est - imagines, quarum oblivisci non possumus,

et vultus mihi ostendit nostrum esse tempus!

 

Sine spiritu per noctem,

ad solem primum,

sine spiritu,

facile foras oculi me exuerunt.

 

Sine spiritu per noctem,

Senti nostrum amorem,

sine spiritu, sine vertigine,

magnum spectaculum pro nobis,

hodie immortales sumus.

Mille felicitates,

omnia, quae in me sunt, partior tecum,

inseparabiles sumus, immortales sumus,

veni, manum accipe et mecum i!

 

Veni, in altum tectum huius orbis ascendimus,

has res, quae nos coniungunt, facile tenemus,

oho, oho!

Vere cupidus es, cutis ad cutem, maxime ebrius,

incide in bracchia mea, umbella cadendi aperitur,

oho, oho!

Omnia, quae cupio, adsunt, tanta libertas, maxime propinquus,

nego - abire nolumus, omnia optima sunt.

 

Sine spiritu per noctem

[…]

 

Sine spiritu,

oho, oho!

 

Libidinem sentio cute,

 

sine spiritu per noctem

[…]

 

Sine spiritu!

 

 

 

Eine Übersetzung von

Wenke H. & Rebecca T.

Nach dem Original von Helene Fischer (Link zum Songtext)

 


 

Nobis (Auf uns)

von Andreas Bourani

 

Quis nobis id momentum congelat?

Melius esse non potest.

Cogitate de diebus, qui nobis acti sunt!

Quamdiu gaudium et dolor nobis communis sit!

Hic alius pro alio omnino pugnat

neque in miseria umquam soli sumus

Atque dum nos animi impellunt,

ita fiet.

 

Laus ei, quod veniet,

quod nobis optimum parabit.

Laus ei, quod nos coniungit,

laus ei tempori, ei tempori!

 

Laus nobis,

nostrae vitae,

ei momento,

quod semper erit.

Laus nobis,

huic diei et sempertino tempori,

infinito diei!

 

Mane est, nobis aeternam fidem promittimus,

eum diem pulchriorem facimus.

Nihil totius vitae nos paenitebit

a principio ad mortem

 

Laus ei, quod veniet,

quod nobis optimum parabit.

Laus ei, quod nos coniungit

laus ei tempori, ei tempori!

 

Laus nobis,

nostrae vitae,

ei momento,

quod semper erit:

Laus nobis,

huic diei et sempertino tempori,

infinito diei!

 

Flumen felicitatum,

flumen per noctem,

tot undae remanent -

id momentum, quod nos immortales facit,

immortales facit.

 

Laus ei, quod veniet,

[…]

Laus nobis,

nostrae vitae,

[…]

 

Nach dem Original von Andreas Bourani (Link zum Songtext)