Featured

Fußballbericht zur EM 2024 in lateinischer Sprache (2)

Dank Herrn Müller-Abbass berichten wir von der EM 2024:

 

Germanica victoria rursus reportata /

nunc iter ad certamen optimorum sedecim gregum 

Claviviri lusoribus apertum /

omnes faventes maxime delectati

Heri sub vesperum grex Germanicus Ungariam cum aliquanto labore vicit neque quisquam in triumpho agendo de rebus difficilibus in proelio animadversis dicere volebat, nam nunc inter omnes constat lusores Germaniae certamen optimorum sedecim gregum inituros esse. Eminens erat virtus eius lusoris, qui iudicio expertorum hominum optime et efficaciter pila ludebat, idcirco iure “vir certaminis” appellatus est, quia labore et arte effecerat, ut follis bis in portam adversariam ingereretur. Ille vir, Gündogan, etiam dux gregis, saepe superioribus mensibus vituperatus magna laude valde fruebatur. Praeterea tribus aut quattuor occasionibus oblatis Recentior, ille custos Germaniae, portam suam magna virtute defendebat.

Diu grex Ungaricus impetibus Germanorum fortissime restiterat, sed denique vim Germanorum sustinere non poterat.

Cuncti gregi Germanico faventes et mentem et patientiam et fortitudinem et artem in ludendo demonstratam una voce laudabant.