Primum certamen Germanis - prima victoria
Septies follis in porta adversaria
A paucis diebus maximum spectaculum mundi pedifollicum in America septentrionali - id est: in re publica Mexicana, in Unitis Civitatibus Americae, in Canada - fit.
In magnam urbem Texanam Houston nominatam incognitus grex insulae Caribicae Curacao appellatae et clari lusores Germanici ab Iuliano Claviviro electi convenerunt, ut de victoria honoreque dimicarent; ibi quidem magnus aestus erat, sed maximae arenae est egregia machina, quae aerem iucundiorem reddere salutemque augere potest. Ita condiciones magni ludi ad spectatores delectandos bonae erant.
Paulum temporis lusorii praeterierat, cum subito follis - a lusore Germanico Nmecha, sed etiam Felix vocato (quod erat illo die verum praesagium) - in portam Caribicam pulcherrime pulsus est; Germani domini certaminis esse laureamque iam paene reportare videbantur. Aliquanto post defensores Germanici, cum pericula ab sua porta arcere contenderent, tamen prohibere non potuerunt, quin pila ab offensore Caribico pulsa manus Recentioris, clarissimi ianitoris Germanici, sine impedimento pratervolaret. At tamen pari proelio discessum non est. Nam cum celerrime vires diligentiaque illorum lusorum Caribicorum deficeret, spes virtusque Germanorum gradatim augebatur, ut ea de causa plures impetus periculorum pleni fierent, quibus reliquo tempore - incredibile dictu - sexies porta adversaria per missam pilam feliciter caperetur.
Postea Germani magno gaudio affecti sunt, sed etiam viri parvae insulae non solum tristitiam, sed etiam superbiam animadverterunt.
Wir bedanken uns bei unserem Kollegen F. Müller-Abbass!

(Bild ist KI-generiert)