Certamen II: Germania vs. Oram Eburneam
Magno labore victoria a Germanis reportata
Discrimen in extremo certamine - Undav triumphator
Etiam multis Germanis spectantibus heri in turma E illi greges pedifollici, qui ambo antea magna victoria gavisi erant, in urbe Canadiensi Toronto vocata convenerunt. Sed extremo tempore res decreta est.
Illud certamen a multis ludi pedifollici expertis magno cum studio exspectabatur. Nam et a Germanico rectore exercitationum et ab eo, qui gregi Orae Eburneae praeest, lusores fortissimos optimosque in pugnam missos esse apertum erat.
In prima parte certaminis bona fortuna in incerto erat, sed illo spatio viris ex Africa solis contigit pilam semel in portam Germanicam pellere. Profecto cum Iulianus Clavivir magnam spem in arte consilioque Germanicorum offensorum posuisset, tamen bonus eventus deerat, ut in altera parte certaminis alii clari lusores - arena ab infelicibus relicta - in pugnam mitterentur; inter eos erant Amiri, caput ludi medii, et Undav, felicissimus offensor, qui postea „vir certaminis“ iure appellatus est, quia bis magna arte pilam in portam adversariam pepulerat et ita quasi solus gregem Orae Eburneae devicerat.
Pugna confecta gaudium in castris Germanorum maximum erat, quod iam constat gregem Iuliani Claviviri proximam seriem certaminum adeptum esse, cum paucis Africanis lusoribus saepe laudatis etiam lacrimae tenendae essent.
Text: F. Müller-Abbass

(Bild KI-generiert)