Certamen III: Germania vs. Aequatorem
Antea magna spes - postremo acerbissima clades
Quo plures mutationes intra gregem Germanicum adductae, eo maior inopia consilii
Tamen rector exercitationum magnae fiduciae plenus
Apud notissimam maximamque urbem Novum Eboracum dictam grex Germanicus a robustis lusoribus Aequatoris fortissime pugnantibus de improviso victus est.
Lege quidem de pede altius sublato pedifollica per errorem neglecta ille lusor Germanicus Sané appellatus, adhuc infelix offensor, ipso initio ludi pilam vi diligentiaque in portam adversariam pepulerat, sed Germani hunc principatum parumper defendere poterant. Nam viri Aequatoris et consilio et studio et virtute pugnae effecerunt, ut Germani pilam pede regere conantes gradatim opprimerentur et errare cogerentur. Ita brevi post offensori Meridiano Americano contigit follem sine propugnatione ianitoris Recentioris in portam Germanicam magna vi transferre. Nonnulli quidem lusores Germanici - inter eos erat Undav, adhuc felix offensor - in secunda parte lusoria in arenam missi sunt, ut fortuna mutua in victoriam Germanicam verteretur, sed ea re confecta Germanicus ordo diligentiaque consiliumque esse desiit ita, ut Aequatoris viri dominarentur et ultimo tempore ludi dubiam rem decreverunt ictu singulari.
Post illud certamen - igitur post non exspectatam cladem - Germani, et rector exercitationum et omnes lusores, confirmabant sibi protinus esse tantam spem fiduciamque, ut in serie certaminum fortius feliciusque pugnarent.
Sed magni victores illius diei erant Meridiani Americani, qui in summo discrimine rerum de bono eventu numquam desperabant et etiam seriem ceterorum certaminum adepti sunt.
Text: F. Müller-Abbass

(Bild KI-generiert)